Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 184


ipsa eius totalitate, texit oraculum, ostendens divinitatis omnia predicamenta
tota de divinitate totaliter et non partialiter dici. Ait ergo.
[2]
Quid de tota divinitate dicatur
Et quid enim aliud discendun est ex sacra theologia, cum ait divinitatem
ipsam introductam dicere
in Evangelio cuidam dicenti: «Magister bone,
quid faciam», et ille: « Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi
unus Deus
». Quid aliud, inquit Dionisius, discendum est ex his verbis
«nemo bonus nisi unus Deus», nisi unum esse omne predicamentum
divinitatis, et non de ipsa divinitate partialiter sed totaliter et integre
bonum dici? Tota enim divinitas, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus,
est bonum et unum bonum, et totum bonum et tota bonum, et non
particulariter sed omniter bonum. Bonum siquidem Dei in toto est,
id est per se est et non in parte est, quia non alio nititur, nec est alius
quod est et aliud quod bonum est, sed idem est et quod est et quod
bonum est.
Sed quomodo stare potest, quia «nemo bonus est, nisi solus Deus»
cum «vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona»? Si omnia
que sunt, bona sunt, solus Deus bonus est. Ad quod dicendum,
quia solus Deus bonus est, id est sola bonitas in Deo est, et ipsa Deus
est, nec est aliquid in Deo nisi sola bonitas, non tamen, quamvis Deus
habeat bonitatis solitatem, qua solus bonus est, idcirco habet solitudinem.
Solitas enim boni est in Deo, solitudo vero minime, quia si hoc foret,
solus Pater esset bonus, et non Filius nec Spiritus Sanctus. Ergo «nemo
bonus est, nisi solus Deus», id est nulla res habet solam bonitatem in
se, nisi solus Deus. Nam cum omnis homo sit aliquod bonum, non
tamen est id quod est vel quod aliquid est sola bonitate. Multa enim
sunt, que hominem faciunt vel esse vel aliquid esse, preter bonitatem.

Torna all'inizio