et clementiam. Irae autem duo genera plerique fecere: alterum, quod ad punienda errantium delicta; alterum, quod ad ulciscendas iniurias dicant pertinere. Superius illud genus humano generi utile admodum et necessarium putant, ita ut Deo quoque concedere id nostri non dubitent; posterius noxium omnino ac perniciosum est. Illud itaque nobis excitandum, hoc reprimendum atque extinguendum est. Si quem igitur ad punienda delicta poenasque de reis sumendis incitare decreverimus, duo potissimum considerabimus, causam et personam. In causa de criminis specie et magnitudine disputabimus idque a tempore, loco, modo, sociis, facultatibus, instrumentis et caeteris partibus, quae augere aliquid possunt, maiorem in modum augebimus. Quod si plura crimina fuerint, ea cum accumulatione et atrocitate enumerabimus; sin unum fuerit, id plures in partes amplificando dividemus et ex uno plura faciemus. Persona duplex est, rei et iudicis: hoc est, eius qui puniendus est et eius qui puniturus est, ad quem ipsi scribimus. In reo considerabimus sexum: alia enim maribus, alia foeminis foediora sunt. Aetatem: non enim omnia omni aetati concessa sunt atque alia alii aetati turpiora. Conditionem: nam servorum et subditorum in superiores crimina graviora sunt. Statum, ut liberorum crimina in parentes
|
|