ad confessionem et salutem pertinent animarum. Septem vicibus
communicent, videlicet: in Nativitate Domini, in quinta feria maioris
hebdomadae, in Resurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione
beatae Virginis, in festo sancti Francisci et in festo omnium sanctorum.
Pro communicandis sanis sororibus vel infirmis capellano
intus liceat celebrare.
[Caput IV - De electione et officio abbatissae, de capitulo atque
de officialibus et de discretis].
In electione abbatissae teneantur sorores formam canonicam
observare. Procurent autem ipsae festinanter habere generalem ministrum
vel provincialem ordinis fratrum minorum, qui verbo Dei
eas informet ad omnimodam concordiam et communem utilitatem in
electione facienda. Et nulla eligatur nisi professa. Et si non professa
eligeretur, vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur
formam paupertatis nostrae. Qua decedente, electio alterius
abbatissae fiat.
Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam
non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem ipsarum,
teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius
possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere.
Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui redditura
est rationem de grege sibi commisso. Studeat etiam magis
aliis praeesse virtutibus et sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo
provocatae sorores potius ex amore ei obediant quam timore.
Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in totum
|
|