transportavit, et Clementem substituit. Huius Henrici capellanus nomine Landulfus
Cremone fuit episcopus, qui monasterii sancti Laurentii et Cremonensis
populi fuit acerrimus persecutor. Quocirca populus ipsum de civitate eiecit et
palatium turribus et duplici muro munitum destruxit. Proinde, licet episcopio
multa conquisierit, tamen multa per superbiam, multa per inerciam perdidit.
Huius etiam Henrici temporibus luna III diebus sanguinea facta est, sal defecit,
et fame valida fuit. Eiusque temporibus, scilicet anno Domini millesimo XVI,
Symeon heremita migravit ad Dominum, qui canonizatus est a papa Benedicto.
Cuius corpus iacet ad Sanctum Benedictum inter Padum et Lironem.
Anno Domini millesimo XXVI. Chonradus aput Romano regnavit an[nis] XVI.
Cuius temporibus Clementi successit Damasus in papatu. Aribertus Mediolanensis
fuit archiepiscopus, et Ubaldus Cremone fuit episcopus; qui quoque in
monasterium Sancti Laurentii persecutus est, et aput Lacum-obscurum pugnans
impugnatus est. Defuncto Chonrado vacavit imperium.
|
65
70
|