Successit huic vir Deo plenus Coelestis nomine, qui coelestem vitam cum regni  
coelorum adnuntiatione ducens, exemplis pariter et doctrinis credentium numerum  
dilatavit.  
Post hunc denique regendam suscepit ecclesiam Felix. Deinde Patiens. Post  
haec quintus in ordine Victor. Deinde alius Victor. Posthaec Simeon septimus. Post  
quem Sambatus octavus. Quorum omnium studiis certum est, crevisse Dei ecclesiam,  
quamvis eorum nobis specialiter occulta sunt gesta.  
Rufus vero et Adolfus, qui sunt in numero nonus et decimus, magnis absque  
dubio in vita meritis fulsisse credendi sunt, quando quidem tali etiam post obitum  
fulsere miraculo. Horum denique corpora cum in basilica beati Felicis martyris essent  
humata, sicut ad nos usque decurrit relatio, vir quidam erat religiosus ac de  
animae suae cura sollicitus, qui nocturno tempore, ut privatis orationibus se Domino  
commendaret, universa quae extra muros eiusdem civitatis sita erant oratoria indesinenti  
studio circumire solebat. Hic itaque dum ad praedictam beati Felicis martyris  
pervenisset basilicam, nec tamen ingrediendi ei esset concessa facultas, accessit  
iuxta murum forinsecus ad eam partem qua praedictorum sacerdotum corpora requiescebant,  
atque ibi se in orationem tota mentis intentione prostravit. Qui dum post  
effusas preces ab oratione surrexisset, et in eorum sanctorum honorem ad quorum e  
regione sepulcra oraverat psalmi versiculum, id est  Exultabunt sancti in gloria,  pronuntiaret,  
mox ab intus vocem subiungentis audivit:  laetabuntur in cubilibus suis.   
Successit his sacris viris Firminus, deinde Legontius, de quorum aliquid vita  
praeter nomina nihil ad nos deduxit relatio prisca.  
Accepit deinde tertius decimus venerandus praesul Auctor gubernandam ecclesiam,  
ea tempestate, quando non solum Gallia sed universus pene occidens barbarorum  
saevientium est perpessus saevitiam. De quo viro, quamvis et alia ab eo insignia  
facta credantur, duo tantum ad nostram memoriam eius miracula pervulgata  
sunt. Eo igitur tempore cum reverendus hic praesul vitam cunctis virtutibus decoratam  
duceret, Attila rex Hunorum, omnibus belluis crudelior, habens multas barbaras  
nationes suo subiectas dominio, postquam Gundigarium, Burgundionum regem,  
sibi occurrentem protriverat, ad universas deprimendas Gallias suae saevitiae relaxavit  
habenas. Huius adventu, beatus Servatius Tungrorum episcopus, praecognito, Romam  
ad beatorum apostolorum Petri et Pauli sacratissima corpora perrexit, ut per  
eorum sublime meritum specialiter a Domino impetraret, quatenus irae suae indignationem  
averteret, et Tungrensis urbis populum a tanto exitio liberaret. Tunc ei  
divinitus per eundem beatum Petrum apostolum revelatum est, quod ita caelesti esset  
iudicio definitum, ut universa Gallia barbarorum foret infestationi tradenda, praeter  
beati Stephani levitae et protomartyris situm apud Mettis oraculum, in quo ipsius  
erat pretiosus cruor absque corruptionis labe reconditus. Haec dum sancto Servatio  
revelata fuissent, festinus ad Gallias repedavit, invenitque iam Hunorum examina per  
universas Gallias debacchari. Qui cum ab obsidione Mettensium, pro eo quod eorum  
civitatem inexpugnabilem ob murorum fortitudinem cernerent, recessissent,  
contigit beatum Servatium ipso tempore dum a Roma reverteretur Mettis devenire.  
Qui dum universa, sicut revelatione didicerat, sancto consacerdoti suo Auctori retulisset,  
ad civitatem propriam, hoc est Tungris, reversus est. Nec mora: post eius  
egressionem murus civitatis Mettensis corruit, ingressumque hostibus superna dispositione  
patefecit. Mox vero beatus Auctor traditam civitatem inimicorum gladiis advertens,  
universos parvulos qui necdum sacri fontis abluitionem perceperant, baptisari  
praecepit. Igitur audientes Huni, qui duodecimo exinde miliario situm castrum quod  
Scarponna dicitur obsidebant, Mettensis urbis moenia corruisse, iterato ad eam festina  
celeritate regressi sunt, incendiisque et rapinis universa vastantes, plures e civibus,  
cum eis, qui baptisati fuerant, parvulos interemerunt, reliquos vero qui exitio  
superesse poterant, simul cum sancto Auctore episcopo captivos abducunt. Impletum 
  |  
  |