Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 198

libro VI


30. (1) DE TEMPORALI.
(2) Temporale tempus respicit, ut si dicam: 'Quando vestre dominationi oportunitatem habeo serviendi meus tunc vere animus gratulatur, quia dum sum in vestro servitio reputo me felicem'.
31. (1) DE ASOLUTO.
(2) Asolutum appellatur quodlibet aliud a predictis et idem dicitur generale, quia dividitur in tres species, scilicet auctoritatem, proverbium et sententiam.
(3) Auctoritas est sententia imitatione digna, ut: 'Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum'.
32. (1) DE PROVERBIO.
(2) Proverbium est sermo brevis, comuni hominum oppinione generaliter comprobatus, hoc modo: 'Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum'. (3) Et sic proverbium est velud quedam maxima que dat fidem aliis sed non recipit aliunde. Nec sunt multa proverbia inserenda nec plura in mediate proverbia socianda.
33. (1) DE EXORDIO QUOD FIT PER SENTENTIAM.
(2) Sententia est oratio de moribus sumpta, quid deceat breviter comprehendens, hoc modo: 'Is est extimandus liber qui nulli turpitudini servit'. Item: 'Omnes homines qui de rebus

Torna all'inizio