Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 147

Tomus I


firmamento, Christi vicarius, Pastor Ecclesiae,
nostrae Catholicae fidei praedicator, nobis
in singulis reddere procuravit. Inprimis, super
ultramarino negotio, quicquid per Archiepiscopum
Ravennatem, tunc Apostolicae sedis
legatum, secundum formam expressam, ab
Ecclesia sibi datam: videlicet de reducendis nobis
et C. filio nostro in possessionem plenam
et pristinam, omnium nobis iurium subtractorum,
in regno fuerat rationabiliter ordinatum,
statim adveniente Caesariensi Episcopo,
nec legato praedicto, nec nunciis nostris ad
curiam venientibus expectatis, nec ulla maiori
mora protracta, nisi quatenus delatos Bisantinos
iuvare inordinate ex toto destructum
negotium Italiae fuit, et nedum
quod ad honorem nostrum, sicut promiserat,
ordinaret. Imo petentibus et instantibus
nobis ad revocationem hostium nostrorum,
qui in Lombardia et Thuscia fideles nostros
tunc temporis divisis suis exercituum copiis,
devastabant: nec nos cum militibus
nostris, quos tunc in partibus illis, ut diximus,
pro Ecclesiae servitiis habebamus, ire permisit:
nec alios nuncios seu literas voluit
destinare. Ex quibus bella campestria sunt, et
quam plurium strages hominum, ac incendia
subsecuta. Adhuc etiam tanta superiori nequitia
non contentus, civitatem Castellae, per

Torna all'inizio