Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 218


aquarum illam materiam appellatam, " super quam ferebatur spiritus
Dei ", unde erit Deus omnia formaturus. <superfertur
Spiritus sanctus protegendo omnem creaturam, ut in rebus
visibilibus ignis et oleum semper superiora appetunt; superfertur
et nunc aquis salutaribus sanctificando baptisma.> aque super
firmamentum invisibiles creature, aque sub firmamento visibiles
creature signantur. hec non locorum sedibus sed dignitate nature
dividuntur. duo quoque precepta caritatis a Domino nobis tradita
sunt in mandatis, quibus exemplis et auxiliis liber iste secundus
ammodum fulcietur. " Moysen quoque bis silicem virga percussisse "
et " viduam " Helie " duo ligna ", <que signant
duo ligria crucis,> " collegisse "; Salomonem " quoque duas
columnas in atrio templi statuisse " accepimus, <que sunt duo
testamenta>, " Booz et Iachim ".
VITA VEL OBITUS DOMNI IOSUE VENERANDI ABBATIS.
AMMIRANDE igitur virtutis perfeccionem, que in venerabili patre
Iosue effloruit, silendum non arbitror, cuius quidem etimologia
nominis, ut salutaris dicitur et habetur, qui vere a Christo

Torna all'inizio