et quo quantoque honore fungerentur, dum in senatorio ordi-
ne aliqui morarentur, et quomodo in puluerem sunt redacti.
Et quid plura? Ad hoc, quod illi nunc sunt, reuerteris, et
omnem huius seculi gloriam absque tua uoluntate relinques.
Itaque dulce solamen laborum, melius tibi est, ut sacri
chrismatis unctione ac baptismatis unda recreatus, non dubi-
tanter post huius seculi uitam eternæ hereditatis ad gloriam
peruenias.
Igitur puer monitis magistri stupefactus iacuit, ac rur-
sus animum recolligens, uoluntaria uoce respondit: «Saluta-
ris est admonitio tua, pater sancte, et antea, dum sepius te-
cum in scolis studui, multa magnaque miracula de domino
Iesu Christo michi meisque conscolaribus enarrasti. Ipsum
uero, quem predicas, Iesum Christum credo et confiteor, et in
ipsius nomine baptizari uolo, ac etiamsi oportuerit me mori,
non eum negabo». Magister non modico gaudio repletus,
accipiens eum per manum, duxit ad Thermas Diocletiani,
exuensque eum uestimentis, baptizauit illum in fonte, qui uo-
catur Palatinus, sub nomine Iesu Christi. Est autem ipse
fons infra Thermas Diocletiani, ducente aquaeductu usque ad
chrisotoclinium, quæ uocatur Aurea Domus.
In septima itaque die imperator more solito iussit om-
nes nobiles, infra Romam habitantes, sibi offerre sacrificia, ac-
|
|