Salimbene de Adam: Cronica

Pag 654


quia fecit quamdam societatem in Parma quingentorum
hominum, qui semper cum armis associarent eum, quandocumque
vellet. Hos vidi armatos in vigilia Assumptionis beate Virginis
associantes eum causa ambitionis et pompe, honoris et iactantie
nec non et custodie, cum ad matricem ecclesiam secundum
Parmensium consuetudinem cum cereis veniebant. Secundum,
quia quemdam fratrem suum germanum, qui erat abbas in monasterio
Sancti Benedicti de Leno in episcopatu Brixiensi, Parmensem
episcopum facere disponebat. Tertium et quartum, quia
duas civitates Parme vicinas, scilicet Mutinam et Regium, suo
dominio addere cupiebat. Et voluit quod de Mutina habenda
procurator suus essem; sed nolui me intromittere, quia in secunda
ad Timo. II Apostolus dicit quod nemo militans Deo implicat se
negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Verumtamen
Reginam civitatem aliquo tempore in suo dominio habuit. Sed
Regini cito expulerunt eum et abstulerunt ei dominium, videntes
exactiones et perversitates ipsius, sicut inferius explicabimus.
De predicatione quam feci domino Ghiberto de Gente, rogando ut Ordinem
fratrum Minorum intraret.
Recordor quod, cum de dominio Parme a Parmensibus esset
depositus, in villa Campiginis in domo sua dixi sibi: «Quid facitis,
domine Ghiberte, quare non intratis Ordinem nostrum, Ordinem
beati Francisci, Ordinem fratrum Minorum? Quia Sapiens in
Prover. dicit, XVI, quod melius est humiliari cum mitibus quam
dividere spolia cum superbis. Et Iacob patriarcha dixit, Gen.
XXX: Iustum est ut aliquando provideam etiam domui mee».
Tunc respondit et dixit michi: «Et quid faceretis amodo de me,
cum sexagenarius existam?». Tunc dixi sibi: «Daretis aliis
bonum exemplum benefaciendi et salvaretis animam vestram.
Nam est qui multa redimat modico pretio, ut dicit Ecclesiasticus
XX. Patet exemplum in sancto Bonifatio, qui erat magnus peccator
et subito factus est magnus sanctus. Facile est enim in oculis
Dei subito honestare pauperem. Benedictio Dei in mercedem iusti
festinat, et in honore veloci processus illius fructificat, ut habetur

Torna all'inizio