: Annales Veronenses antiqui

43


[B] Hoc anno, .X. iunio, fuit prelium inter Veronam et Ferrarienses
apud Fratam, in quo omnes Ferrarienses fere capti sunt.
eodem tempore Turisendus maior obiit.
36.
.MC. octuagesimo .VIII. Imperatores.
[B] Imperator Fridericus, paccato imperio, cum filio suo
Friderico duce Suevorum et magno procerum et aliorum comitatu,
Terram Sanctam visitavit, sed cum eadem die lavaretur in flumine,
peiit. et dictus filius eius exercitum strenue rexit. sed ipse in
brevi obiit, et in ecclesia Sancte Marie Hospitalis Teotonicorum,
quem pater et ipse inchoaverant, sepultus fuit.

Torna all'inizio