CAP. XII
Sedes Apostolica Siculos excommunicat. Rex Aragonum
oppidum in Barbaria Alcollum capit, ibique
castra ponit.
Post haec contra Syculos Sedes apostolica,
praecipue contra Panormitanos, rebellionis initiatores,
et capita scismatis, et sedictiosae factionis
actores, nec non contra omnes complices
ac fautores, et aliquos eis auxilium impendentes,
terribiles ac poenales processus definite
pronuntiat, et post promulgationem processuum
dominum Gerardum de Parma sabinensem episcopum
nuntium cum plenae legationis officio in
favorem regium destinavit in regnum. Verum
dum summus pontifex ad vitandum aestivos aestus
et intemperiem temporis suspectosi dies laetos
apud montem Flasconis ageret, curis curiae
praetermissis, famosa relatio subito supervenit,
quae aliquantulum ejus animum grati rumoris
exhilarat; nuncius refert videlicet, quod rex
Aragonum in Barbariam navigia sua direxerat,
ibique prope antiquam civitatem Cartaginis feliciter
applicans apud quoddam castrum populosum,
quod Alcollum dicitur, direxerat anchoras,
quod castrum de jurisdictione soldani Boiciae ac
fratris regis Tunisii fertur esse.
Hoc autem castrum, quod habere dicitur XV
M. incolarum, ipsis incolis fugientibus, et ipsam
terram dimittentibus liberam, hostiliter occupant
Catalani. Veruntamen nonnulli, quos premebat
taediosa senectus, et quos paupertas extrema gravabat,
aut alebat infantia juventutis, ad fugam
remanserunt hebetes; per hos enim quidquid
praetiosum sub terra per fugientes fuerat occultatum,
aut super terra dimissum, sub spe redeundi
ad castrum, ad manus Catalanorum et regis
sine dimicatione pervenit. Incolae enim ipsius
castri opinantes quod tantum vascellorum extolium
statim, prospero vento flante, suam ulterius
in portu non figeret stationem, omnia fere
bona dimiserant occultata. Unde frequentes venientes
ad collium summitates, et modo centum,
modo mille, aut plus vel minus, ascendentes cacumine
montium super castrum, ut viderent, si,
submotis ancoris, ventis carinae hostium vela
dedissent, stupefacti retrocedebant animis, et
confusi: aspiciebant enim a longe de altitudine
eminenti tendas et arbores vasorum in portu ad
instar arundinis flatibus agitari, et gentes catalanas
in castrum ascendentes et descendentes in
multitudine incolarum, quasi ad proprium incolatum.
CAP. XIII
Reges Arabum et Tunisii in Catalanos delectum
habent: hi autem castra muniunt.
Licet adhuc reges Arabum et Tunisii de adventu
Catalanorum pavescerent, de mora tamen
coeperunt fortius dubitare, ne in favore cujusdam
|
|