donatione, vel alia finis vel promissio hinc inde facta
inter eos, quod breviter quis potest videre et colligere
ex predictis.
DE MUTUO.
Martinus filius talis, de tali loco, renumtians exceptioni
non numerate et non solute pecunie, fori privilegio,
omni legum, iuris ac constituti auxilio, omnique
alii exceptioni speciali et generali, fuit confessus se
in veritate, et non spe future numerationis, mutuo accepisse
et apud se habere a tali, filio I., libras tot pisanas,
vel talis monete, de quibus ab eodem vocavit
se bene pagatum; quod siquidem debitum eidem I.,
vel eius heredibus, aut cui concesserit, solvere et dare
et reddere per stipulationem promisit de hinc ad talem
terminum vel ante, et promisit eidem huius debiti vel
promissionis, solutionem, finem, vel absolutionem aut
liberationem, vel conpensationem aut termini mutationem,
vel aliam exceptionem contra hec non probare
vel obicere, nisi hac scriptura incisa vel dampnata, vel
alia scriptura publica de solutione facta; alioquin: si
omnia et singula non observaverit et, ut dictum est,
non solverit, promisit ei dare et solvere, nomine pene,
libras tot pisanas, vel eiusdem monete, et dampna et
expensas resarcire, unde pro hiis omnibus et singulis sic
observandis et persolvendis, et pro pena si conmissa
fuerit, vel non persolvenda, obligavit ei et pingnus fecit
omnia sua bona presentia et futura, vel talem rem, et
debet terminifinari; vel talem hominem et colonum
suum cum eius resedio posito loco tali, et debet nominari,
et cum omnibus et singulis que nunc habet, a[u]t
tenet, ab eo vel pro eo, et servitiis et redditibus que
facit et facere debet et tenetur, iure, usu vel ab usu,
et alia sua bona presentia et futura, constituens se pro
eo precario possidere; que ex pacto si, ut dictum est,
non solverit, possit et ei liceat ingredi, uti frui, habere,
tenere, vendere, pingnorare, aliam logoriam et fructus
|
|