Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 507


Velitatio dicta est ultro citroque prob<r>orum obiectatio, ab
exemplo velitaris pugnae. Plautus (Men. 778): “Nescio quid
velitati estis inter vos.”
Veternosus dicitur, qui gravi premitur somno. Cato veternosum
hydropicum intellegi voluit, cum ait (inc. 5): “Veternosus
quam plurimum bibit, tam maxime sitit.”
Veteratores callidi dicti a multa rerum agendarum vetustate.
Gannius: “Mulieri non astutae facile veterator persuasit.”
Veterinam . bestiam iumentum Cato appellavit a vehendo.
Opillus veterinam dici vult, quasi veterinam velut uterinam,
quod ad ventrem onus religatum gerat.
Vitulans laetans gaudio, ut pastu. Ennius (trag. 339): “Is
habet coronam vitulans victoria.”
Viduertas calamitas, dicta quod viduet bonis.
Vitiligo in corpore hominis macula alba, quam Graeci aXcpov
vocant, a quo nos album; sive a vitio dicta, etiamsi non
laedit; sive a vitulo propter eius membranae candorem, qua
nascitur involutus. Lucilius (1185): “Haec odiosa mihi vitiligo
est. ‘num dolet?’ inquit.”
Vel conligatio quidem est disiunctiva, sed non [ex] earum
rerum, quae natura disiuncta sunt, in quibus aut coniunctione
rectius utimur, ut: aut dies est aut nox, sed earum,
quae non sunt contra, e quibus quae eligatur, nihil interest,
ut Ennius (var. 4): “Vel tu dictator, vel equorum equitumque
magister Esto vel consul.”
Vibices plagae verberum in corpore humano, dictae quod
vi fiunt.

Torna all'inizio