Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 136


pars predicti cenobii nostram preceptali auctoritate habeat,
atque possideat iure quieto, recepimus preterea pretaxatum monasterium
cum omnibus pretaxatis monasteriis, ac cellis, rebus
quoque, ac familiis ibidem aspicientibus, una cum fratribus, ac monachis
ibidem Deo famulantibus sub nostre tuicionis munburdum.
Statuentes, ut abbates, et prepositi eiusdem loci, iuxta priscam consuetudinem,
ad communem utilitatem fratrum sua dispona[n]t absque
alicuius contradiccione. precipientes itaque iubemus, ut nullus
dux, marchio, comes, vicecomes, gastaldio, seu quelibet regni nostri
magna, parvaque persona, res predicti monasterii invadere, seu
homines liberos, et servos distringere, pignorare, seu molestare
audeat, absque legali iudicio, neque pensionem ab eis iniuste exigere
presumit. Si quis igitur huius nostri precepti confirmacionem
seu munburdi tuicionem aliquando infringere conatus fuerit,
sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem Camere
nostre et medietatem parti predicti monasterii. Quod ut verius
credatur, diligenciusque ab omnibus observetur, [.....] manu
propria roborantes, anulo nostro insigniri iussimus. Signum gloriosissimi
Ottonis imperatoris [M] augusti. Arnolfus presbiter,
advicem Vuidonis episcopi et archicancellarii, recognovi, et subscripsi.
Data .XI. kalendas septembrium, anno Dominice incarnacionis
.DCCCCLXIII., imperii vero domni Ottonis piissimi
imperatoris .I., indiccione .V. Actum civitate Cumis, in Christi
nomine feliciter, amen.

Torna all'inizio