iudici vel receptio benefitij, de quibus habes Extra, 
De acc. in qui., Si communis [X. 5, 1, 12]. Item 
contra positionem alia positio admitti non debet 
ne quis deierare cogatur, argumentum ff., De pet. 
her., Si quis libertatem, in fine [D. 5, 3, 7] M[artinus] 
de Fano. 
§ III. Incerti auctoris Tractatus "Cum usus 
positionum". 
[C]um usus positionum necessarius sit in causis 
primo circa positiones VIII principaliter sunt no[tanda]: 
primo quid sit posicio; secundo qualiter debet esse 
positio; tertio quis sit effectus positionum; quarto 
quis possit facere positiones et ad eas respondere; 
quinto quando debeat fieri positio; VI quibus verbis; 
VII qualiter ad eas sit respondendum; octavo que sit 
pena non respondentis. 
Est ergo positio dicta loco probationis posita secundum 
quod in sequentibus melius apparebit. 
Qualiter debeat esse positio dominis quod pertinens, 
unde circa hoc IIII sunt notanda; nam aliquando 
est pertinens, aliquando impertinens, aliquando superflua, 
aliquando contraria sive repugnans, quod 
idem est. Et est sciendum quod quando est pertinens 
respondendum est tantum: "est vel non", verbigratia 
volo probare te excommunicatum quia percusisti P. 
clericum violenter; tu negas et tunc possum sic ponere: 
"pono quod percusisti P. violenter"; si concedas 
bene est, postea pono quod ipse clericus videns te 
tu forte quod si concedis probatur tibi excommunicatum 
si negas et sic oportet me probare per testes 
vel aliter quod ipse est clericus, et hoc probato 
probata est intentio mea, cum primo confessus fueris
  |  
  |