Petri Cantinelli: Chronicon

48


Item, eo anno, die dominico XXV mensis madii, fuit maximum prelium inter Mediolanenses
et eorum sequaces ex una parte, et illos de la Turre et de Laudo et patriarcham
de Aquilea, qui erat de illis de la Turre, ex altera, iuxta flumen Adde; et, facto magno prelio
et conflictu, mortuus fuit dominus Cassonus de la Turre, et multi alii de dicta domo, et
remanserunt in campo mortui ultra mille, exceptis captis et subfocatis in dicto flumine, qui
fuerunt sine numero, et, sicut publice dictum fuit, inter captos et mortuos fuerunt ultra tria
millia.
Item, eo anno, anbaxiatores comunis Forlivii et partis Lanbertaciorum iverunt ad curiam
domini pape in civitate Urbisveteris, ubi erant dominus rex Karulus, anbaxiatores partis
Geremiorum de Bononia, et dominus archiepiscopus de Ravenna et comes Dadeus Novellus
de Montefeltro. Et ibidem dicti anbaxiatores et sindici comunis Forlivii et partis Lanbertaciorum
male recepti fuerunt et male visi, ita quod coram summo pontifice nullam misericordiam
potuerunt habere, neque iustitiam; immo habuerunt repulsam, et eos de curia oportuit
separare, et reversi sunt Forlivium: quare, ad tractatum partis Geremiorum et eorum sequacium,
electus fuit per dominum papam rector et comes Romanie, scilicet dominus Iohannes
de Apia de Francia, consiliarius domini regis Karuli, et, habita militia frequenti a summo
pontifice et rege Karulo et aliis terris, a quibus summus pontifex voluit petere auxilium, venit
dictus comes Iohannes de Apia ad civitatem Bononie, et postea ad civitatem Imole et
Faventie, ubi gentem suam et stipendiarios congregavit. Et, die veneris XX mensis iunii, venit
cum gente sua et milicia et populo Bononie, Imole et Faventie, usque ad locum, ubi dicitur
Cosna, inter Faventiam et Forlivium, ubi omnes castrametati sunt ea die, et eorum vexilla
et tenptoria et travaccas et tendas posuerunt ibidem.
Ante vero quam ad dictum exercitum accederent, idem dominus Iohannes de Apia comes
suas transmiserat literas speciales ad comune Forlivii, mandans quod deberet expellere comitem
Guidonem de Montefeltro et omnes forenses in civitate Forlivii commorantes. Item
misit literas ad ipsum dominum comitem Guidonem de Montefeltro capitaneum Forlivii, ut
de civitate Forlivii et tota Romania se separare deberet. Item misit literas ad partem Lanbertaciorum,
mandans eis quod de civitate Forlivii et tota Romaniola discedere deberent, et
misit eis certum terminum ad predicta; quod facere noluerunt, eo quod dicta precepta maximam
iniquitatem et iniustitiam continebant.
Item, die dominico proxime sequenti XXII iunii, moverunt exercitum de ipso loco, et
posuerunt eorum tenptoria et tendas in loco ubi dicitur Villanova, intra districtum Forlivii,
ibique steterunt V diebus; singulis vero dictis quinque diebus, faciebant parari milites exercitus

Torna all'inizio