omnium desiderio et consensu ad apostolatum promotus, ab omni clero et
cardinalibus confirmatus, dictus alio nomine Nicholaus, Romanae ecclesiae miseriam
ingemiscens et symoniacae hereseos periculum expavescens, volens huiusmodi perversam
consuetudinem ex Dei virtute succidere, synodum statuit, in qua confirmantibus
omnibus iuxta modum superius comprehensum anathema constituit. Cuius exempli
formam Romae legimus, et episcoporum omnium nomina, qui causae intererant,
subter notata conspeximus. Decreti ergo huius constitutione neglecta, et anathematis
cura postposita, non expectato regis assensu, mentem ad apostolatum Ildebrandus
intendit, seque anathematis vinculis et omnes suos complices obligavit?. Hinc
igitur electionem illius improbant, arguunt et condempnant, nec eam electionem, sed
deiectionem vocant: quia aut constitutio illa synodalis Nicholai papae iniusta videbitur,
quod dici nefas est, quia nichil iniustum Romana sedes aliquando promulgavit
nec aliquid impium Deo auctore constituit; aut si iusta fuit - et Romanae ecclesiae
salva fide novum aliquid condere semper licuit et licebit - constat Ildebrandum non
iure electum et maledictionis illius incurrisse periculum.
P . Tu vero, quid in hoc sencias, dicito.
R . Fateor plane quod sentio et in quo a sacris auctoribus non discordo. In
sexta quidem synodo legitur promulgatum, quod in electione pontificis non sit regis
expetendus assensus. Qui ergo ita sentit, verum quidem asserit, sed illi constitutioni
penitus non occurrit. Primo quidem, si ita tempus sineret, expetendus non esset. Si
autem tempus non patitur, si futura turbatio praevideatur, nisi regis praebeatur assensus,
melius puto salva pace ecclesiae regis expetendum assensum, quam summum scandalum
fieri non petito. Multa huiusmodi scripturae loquuntur, nec egemus exemplis.
Sepe enim a patribus scriptum traditur, quod ipsis eisdem mutantibus variatur. Et
quod ab ipsis prohibitum legitur, ab eisdem factum postea memoratur. Paulus siquidem,
vas electionis et gencium advocatus, qui de se dicit: An experimentum eius
quaeritis, qui in me loquitur Christus? volens evacuare legem et Christi gratiam commendare,
ut ostendat ex operibus legis quemquam iustificari non posse, contestatur
dicens: Si circumcidamini, Christus vobis nichil prodest, et circumcisio nichil est, sed
observatio mandatorum Dei . Isdem tamen postea Listris et Yconium transiens, Timotheum
gentili patre editum circumcidit, nudipedalia exercuit, crines totondit. De
sacerdotibus quoque lapsis in carnis peccatum diversa patres constituisse leguntur,
prout temporis qualitas exigebat, in tantum, ut unus idemque auctor a se ipso nonnumquam
discrepasse putetur. Nam aliud Calistus loquitur, aliud Hormisda; vero et
ceteri omnem restituendi spem et facultatem obtruncant. Quae omnia si quis scire
voluerit, ex libris eorum poterit cercius invenire. Gregorius quoque doctor egregius
aliter Iohannem episcopum Caralitanum instituit, aliter Secundinum instruxit. Scribens
enim Iohanni episcopo ait inter alia: Pervenit ad nos quosdam in sacris ordinibus
constitutos lapsos in carnis peccatum vel ante actam penitenciam vel post actam
ad sacros ordines remeasse, quod omnino fieri prohibemus. Generali igitur sanccione
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|