Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 219

libro VII


que materiam supra diximus ampliare. (3) Similiter octo sunt illa que adhuc etiam brevitatem inducunt. Primum est emphasis, id est nimia veritatis expressio, ut: 'Davus est ipsum scelus'. (4) Secundum est articulus, id est quedam intervallis distincta cesio dictionum, ut: 'Fides, spes, caritas donat vitam'. (5) Tertium est ablativus qui poni dicitur absolute, ut: 'Troiano bellante victi sunt Parthi'. (6) Quartum est unius in altero quedam callida intelligentia et decora. Unde Oratius: 'It et redit et narrat Vulteium nomine Mennam'. (7) Ita poteris et tu loqui: 'Litteras quas optabam a domino apostolico inpetravi'. Per hoc enim intelligitur quod satis plene apud eum gratiam invenisti et sic non oportet quod debeas hoc cantare. (8) Quintum est a clausulis subtracta coniunctio ubi color intervenit qui dicitur dissolutum, sicut patet in oratione dominica et in simbolo nostre fidei, ubi causa brevitatis pauce coniunctiones ponuntur. (9) Et tu similiter dicas: 'Sciatis quod Bononie gramaticam tribus annis audivi, biennio in logica laboravi, tandem in iure canonico sum titulum magisterii consecutus'. (10) Sextum est multarum clausularum sub uno verbo adiunctio. Et hoc precipue facit ceuma, ut: 'Magna viris gloria est iustitia, fortitudo, temperantia et prudentia'. (11) Septimum est eiusdem verbi repetitionis fuga que

Torna all'inizio