2. Praeterea, carere illo quod quis vult habere, sine afflictione esse non potest.
Sed pueri vellent visionem divinam habere: alias voluntas eorum actualiter perversa
esset. Ergo cum ea careant, videtur quod ex hoc afflictionem sentiant.
3. Si dicatur, quod non affliguntur, quia sciunt se non culpa propria ea esse privatos,
contra. Immunitas a culpa dolorem poenae non minuit, sed auget; non
enim si aliquis non propria culpa exheredatur vel mutilatur, propter hoc minus
dolet. Ergo etiam quamvis pueri non propria culpa tanto bono priventur, ex hoc
eorum dolor non tollitur.
4. Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizati
ad meritum Adae. Sed pueri baptizati ex merito Christi consequuntur praemium
vitae aeternae. Ergo et non baptizati dolorem sustinent ex hoc quod per
demeritum Adae aeterna vita privantur.
5. Praeterea, absentari a re amata non potest esse sine dolore. Sed pueri naturalem
cognitionem de Deo habebunt, et eadem ratione naturaliter eum diligent.
Ergo cum ab eo sint in perpetuum separati. Videtur quod hoc sine dolore pati
non possint.
SED CONTRA, si pueri non baptizati post mortem dolorem interiorem habeant,
aut dolebunt de culpa, aut de poena. Si de culpa, cum a culpa illa ulterius
emundari non possint, dolor ille erit in desperationem inducens. Sed talis dolor
in damnatis est vermis conscientiae. Ergo pueri vermem conscientiae habebunt,
et sic non esset eorum poena mitissima, ut in littera dicitur. Si autem de poena
dolerent, ergo cum poena eorum iuste a Deo sit, voluntas eorum divinae iustitiae
obviaret; et sic actualiter deformis esset, quod non conceditur. Ergo nullum
dolorem interiorem sentient.
Praeterea, ratio recta non patitur ut aliquis perturbetur de eo quod in ipso non
fuit ut vitaretur: propter quod Seneca probat, quod perturbatio in sapientem
non cadit. Sed in pueris est ratio recta nullo actuali peccato obliquata. Ergo
non turbabuntur de hoc quod talem poenam sustinent, quam vitare nullo modo
potuerunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim dicunt,
quod pueri nullum dolorem sustinebunt, quia in eis adeo ratio obtenebrata erit
ut non cognoscant se amisisse quod amiserunt: quod probabile non videtur, ut
anima ab onere corporis absoluta ea non cognoscat quae saltem ratione investigari
possint, et etiam multo plura.
Et ideo alii dicunt, quod in eis est perfecta cognitio eorum quae naturali cognitioni
subiacent, et cognoscunt Deum, et se eius visione privatos esse, et ex hoc
aliquem dolorem sentient; tamen mitigabitur eorum dolor, inquantum non propria
voluntate culpam incurrerunt pro qua damnati sunt. Hoc etiam probabile
|
|