Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 876


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 17
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit de his quae Christus cum natura humana
assumpsit, hic determinat de his quae per humanam naturam fecit. Operis
autem humani voluntas principium est, sine quo opus nec meritorium nec laudabile
est; et ideo dividitur haec pars in duas partes: primo determinat de
voluntate Christi; secundo de merito eius quod ex voluntate processit, 18 dist.,
ibi: «De merito quoque Christi praetermittendum non est». Prima in duas:
primo determinat de voluntate Christi; secundo removet quaedam dubia quae
ex dictis oriri possent, ibi: «Ceterum non parum nos movent verba Ambrosii».
Prima in tres: primo ponit dubitationem de efficacia voluntatis Christi, et orationis,
quae est signum voluntatis; secundo solvit, distinguendo voluntatem
Christi, ibi: «Quocirca ambigendum non est diversas in Christo fuisse voluntates»;
in tertia solutionem confirmat, ostendens diversas voluntates esse in
Christo, ibi: «Ex affectu ergo humano, quem de Virgine traxit, volebat non
mori».
«Ceterum non parum nos movent verba Ambrosii». Hic removet quaedam quae
possent esse ex dictis dubia: et primo removet dubium quod oritur ex dictis
Ambrosii; secundo dubium quod oritur ex dictis Hilarii, ibi: «Illud etiam non
est ignorandum quod Hilarius asserere videtur Christum non sibi, sed suis
orasse, cum dixit: Transfer a me calicem hunc».

Torna all'inizio