ideo tale pugnae merito dicitur defensivum.
Quartus autem pugnandi modus dicitur navalis: quia sicut
contingit esse pugnam in terra, sic contingit eam esse
in aquis. Imo horribiliores et periculosiores sunt pugnae
aquaticae, quam terrestres. Huiusmodi autem pugna
inaquis facta cuiuscunque conditionis aquae illae existant,
navales dicuntur. Quare cum sint quatuor genera pugnarum,
postquam diximus de campestri, restat dicere de
obsessiva, defensiva. et navali. Contingit enim aliquando
reges, et principes pugnare omnibus his modis pugnandi.
Nam aliquando committunt campestre bellum. Aliquando
vero obsident munitiones et castra. Contingit
etiam aliquando aliquos invadere aliquas munitiones eorum;
propter quod eos oportet uti pugna defensiva. Amplius
in principatu et regno contingit esse portus et terras
maritimas iuxta mare sitas: propter quod ne portus
destruantur, et ne fiat ab hostibus per eos introitus in regnum,
et ne terrae marinae impugnentur, expedit regibus
et principibus aliquando ordinare bella navalia. Dicto
itaque de bello campestri, dicendum est de aliis generibus
bellorum. Verum quia de campestri pugna diffusius diximus,
et de cautelis bellorum multa discutimus; cum per
iam dicta circa omne bellum possint cautelae haberi qualiter
quis debeat se habere, non oportet circa alia bellorum
genera diutius immorari. Primo tamen dicemus
de bello obsessivo. Viso ergo quot sunt bellorum genera,
et dicto quod post castrum campestre primo dicendum
est de pugna obsessiva: cum per huiusmodi pugnam contingat
obtineri et devinci munitiones et urbanitates: restat
dicere quot modis talia devinci possunt. Est autem
triplex modus obtinendi munitiones et castra. videlicet,
per sitim, famem, et pugnam. Contingit enim aliquando
obsessos carere aqua: ideo vel oportet eos siti perire, vel
munitiones reddere. Quare diligenter excogitare debent
obsidentes munitiones aliquas, utrum per aliqua ingenia,
|
|