| Troyanorum, Troyanis eos uidentibus et exinde factis letis, Greci
 apud Thenedon applicant parum ante solis occasum. Ibique eis in
 multa iocunditate cenantibus, superueniente  noctis vmbraculo,
 omnes se armis bellicis munierunt et ad ciuitatem Troye se in
 magno silencio contulerunt.
 Sinon uero postquam percepit Troyanos inisse dormitum, egressus
 ab equo, reseratis clausuris, iam ignem accenderat et Grecis
 aduenientibus signum dedit. Quibus incontinenti per murum porte
 discissum ingredientibus ciuitatem et egredientibus militibus qui
 in equo extiterant constipati, in Troyanos uiriliter irruunt, qui secure
 in eorum domibus dormientes, nulla formidinis titillacione compuncti,
 sine spe aliqua hostilis insultus secure in eorum hospitiis
 morabantur. Et per Grecos eorum fractis ianuis et vndique conquassatis,
 Greci ascendunt hostiliter domos ipsas, quoscunque de
 eis inueniunt, discrecione sexus non habita uel etatis, violenter
 occidunt, exponentes preciosas eorum diuicias prede rapaci, cum
 eorum omne preciosum ab eis rapiant et expolient, sic quod antequam
 illucesceret dies illa, plus quam xx milia hominum gladio
 peremerunt, ciuitatis ipsius templa crudeliter spoliantes.
 Clamor igitur maximus exuberauerat vndecunque in funestis uocibus
 occisorum, et rex Priamus, tam turbido clamore audito, statim
 agnouit se proditum ab Anthenore et Henea, et in multa lacrimarum
 copia anxiosus surgit a strato et indutus uestibus quibus potuit
 subito quasi preceps sua descendit ab aula et et in templum Appollinis
 se recepit, quod in pallacio suo erat, putans statim se ab hostibus
 morti tradendum et nullam se posse amodo spem habere uiuendi.
 Quare pronus coram magno altari occubuit, indubitanter mortem
 expectans. Cassandra uero, quasi demens effecta, sola fugit et
 Minerue templum intrauit, vbi suorum omnium excidium grauiter
 lamentatur. Cetere uero regie mulieres in regis pallacio in multis
 lacrimis et doloribus remanserunt.
 Mane autem facto, in ipso lucis diluculo Greci sub ductu Anthenoris
 et Henee, publicorum sue patrie proditorum, in magnum
 Ylion irruerunt, nulla ibi defensione per Troyanos inuenta.
 Propter quod vniuersos quos ibi reperiunt morti tradunt. Pirrus
 uero in predictum Appollinis templum ingressus, ubi rex Priamus
 | 
 |