Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 151


multe dicuntur. Volens igitur ostendere quod Deus innominabilis sit,
dicit ipsum esse causam non tantum continentie seu vite vel consummationis
sancte, que unum sunt, sed omnium providentiarum bonitatis,
et ideo est innominabilis Dei bonitas, quia cum sit causa omnium, non
habet unum solum effectum vel unam solam in rebus providentiam unde
nominari possit. Omne <enim> nomen ab uno sue cause imponitur
effectu. Et quia propter hanc philosophiam nominari non possit, subponit:
non enim continentie aut vite vel consummationis causa tantum est
Dei bonitas, ut a sola hac aut ab altera providentia supernominabilis eadem
Dei bonitas nominaretur, sed omnia que sunt simpliciter et indefinite in se ipsa
preambivit
antequam essent. Unde Iohannes: «Quod factum est, in ipso
vita erat». Quibus vero rebus vel quibus virtutibus hoc egisset, subponit:
perfectissimis bonitatibus sue unius et causalissime providetie omnia
priusquam forent ambivit. Que et laudantur et nominantur bonitates
armonice,
id est concordi et univoca musa, ex omnibus que sunt, que ad
laudem et gloriam sui nominis creavit Deus. Quasi dicat: perfectissime
bonitates ideo sic appellantur pluraliter “bonitates”, non quod sint in
se plures Dei bonitates, que una est qua Deus per se et substantialiter
bonus est, sed quia plures habet effectus vel providentias in his et ex his
omnibus que sunt.
[70]
Quod theologi laudant etiam alias nominationes divinas preter has
que supra posite sunt
His igitur sic supra decursis, postquam Dei bonitatem innominabilem
esse monstravit, ut divine laudis quam amplus sit honos ostendat,
dicit theologos non solum prefatas sed etiam alias nominationes laudare
divinas. Unde sequitur: Et quidem non has solas theologi divinas nominationes
honorant, que sunt
nominate ab omnibus providentiis aut partitis,
id est divisis in proximo, de quibus hucusque dictum est, aut provisis,

Torna all'inizio