Quod Deus cito fecit vindictam de suis clericis interfectis, quia Deus inultum
abire non patitur, Iob 24.
Sed Deus cito de interfectoribus istius presbiteri exercuit
ultionem. Nam, antequam preteriret annus, Raimundellus fuit
interfectus ab illis de Gipso, et Iacobellus similiter incidit in
manus illorum de Gipso, qui excusserunt ei duos dentes, et vix
evasit. Acortum vero et Ferarellum occidit Deus in lectis suis.
Quod Bononienses duxerunt secum obsides quos extraxerunt de Rochetta.
Itero, millesimo supraposito, quando potestas Bononie et
cives Bononienses extraxerunt de conclusione illos de Roketta,
duxerunt secum Bononiam dominum Rolandinum de Canossa et
posuerunt eum in compedibus et in custodia propter securitatem
fiende pacis, et diu detinuerunt eum. Et idem fecerunt de domino
Bartholomeo de Panceriis, quodam iudice, cive Regino, et de
preposito Carpineti, qui erat filius domini Alberti de Foliano et
germanus domini Francisci.
Quod omnes de antiqua imperatoris parte congregati sunt simul, volentes
capere Mutinam, quorum capitaneus erat Thomasinus de Saxolo, sed
mentita est iniquitas sibi.
Item, millesimo supraposito, omnes illi de antiqua parte imperatoris
Friderici, qui diu de civitatibus suis expulsi fuerant et
vagipalantes exulaverant, cogitaverunt aliquam capere civitatem,
in qua sine opprobio et tedio de cetero habitarent et de inimicis
suis vindictam facerent, nisi cum eis pacifice vivere vellent. Induxit
autem eos ad hoc opus faciendum necessitas valde ardua,
quia scilicet illi qui erant ex parte Ecclesie nullo modo volebant
eis sinum misericordie aperire, ut eos ad pacem reciperent, in
civitates eorum introducendo. Quapropter ea que supra diximus
facere cogitaverunt; et dominus Rolandinus de Canossa cum illis
|
|