Quod deridendi sunt in bello omnes percutientes
caesim, et quod eligibilius est percutere
punctim. Cap. XIII.
Ostenso qualiter sunt acies ordinandae et construendae,
reliquum est ostendere, qualiter pugnantes percutere
debeant, utrum eligibilius est percutere caesim vel punctim.
Possumus autem quinque viis ostendere, quod deridendi
sunt percutientes caesim, et eligibilius est percutere punctim.
Prima sumitur ex prohibitione armorum. Secunda ex
resistentia ossium. Tertia ex providentia vulnerum.Quarta
ex fatigatione membrorum. Quinta ex detectione percutientum.
Prima via sic patet. Nam quanto ensis aut gladius
plus capit de armis, tanto propter armorum resistentia
difficilius itur ad carnem. Inde est quod bellorum
experti dicunt pugnantes temper debere habere loricas
amplas ita, ut annuli loricarum se constringant: quia quanto
illi annuli magis sunt compacti, tanto oportet plures
exeis frangere ut vulnera noceant. Sic quia percutientes
caesim oportet plus de armis incidere, quam percutientes
punctim. ut ergo vulnus perveniat citius ad carnem, magis
est eligibile percutere punctim, quam caesim. Modica
autem armorum incisio sufficit ad laedendum carnem percutiendo
punctim, quae non sufficeret si percuteretur caesim.
Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur ex
resistentia ossium. Nam et si quis quasi inermis existeret,
in percussione caesim priusquam perveniretur ad cor vel
ad membra vitalia, oporteret magnam plagam facere et
multa ossa incidere: sed percutiendo punctim duae
unciae sufficiunt ad hoc ut fiat plaga mortalis, et sit laethale
vulnus. Considerare quidem debemus, quod quicquid
est hosti nocivum, secundum quod huiusmodi, est nobis
proficuum: ideo in exercitu ubi quaeritur mors adversarioum,
percutiendum est punctim, quia sic feriendo citius
|
|