10. sit etiam, ipsa sua natura, brevissima. Si ergo per eandem
gentem sermo variatur, ut. dictum est, successive per tempora, nec
stare ullo modo potest, necesse est ut disiunctim abmotimque
morantibus varie varietur, ceu varie variantur mores et habitus,
qui nec natura nec consortio confirmantur, sed humanis
beneplacitis localique congruitate nascuntur.
11 Hinc moti sunt inventores gramatice facultatis: que quidem
gramatica nichil aliud est quam quedam inalterabilis locutionis
ydemptitas diversibus temporibus atque locis. Hec cum de
comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli
singolari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec
variabilis esse potest. Adinvenerunt ergo illam ne, propter
variationem sermonis arbitrio singulariurn fluitantis, vel nullo
modo vel saltim imperfecte antiquorum actingeremus
autoritates et gesta, sive illorum quos a nobis locorum
diversitas facit esse diversos.
X
1. Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum
est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum
factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc
vel istam vel illam partem in comparando preponere non
audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse
'sic' adverbium affirmandi: quod quandam anterioritatem
erogare videtur Ytalis, qui sì dicunt.
2. Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo
pro se lingua oil quod propter sui faciliorem se
delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive
inventum
|
|