Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2006


sponte fecundas, efferatis viventes moribus, adeo fortes ut vix
possent vinculis detineri. Has ultra mons altissimus est et adeo
iam a nostris cognitus ut Peon nominetur a Grecis, quem aiunt
ignibus flagrare perpetuis et, quod ridiculum videbitur, asserunt
ultra montem longo tractu virere colles in littore, ex quibus
patentes campi longe magis videntur quam sufficiat intuitu
visus. Et quia nec in campis nec in collibus habitatio ulla est
nec aliquid culti aut humanum vestigium cernitur, et per diem
solitudinem atque silentium ingens, nocte vero ignes per totum
crebri et cymbalorum atque tympanorum tinnitus et tibiarum
sonus maior quam qui ab hominibus fit auditur, creditum est
Panum Satyrorum opus. Hinc rursus Ethiopes incipiunt apparere,
sed pauperes et iam dictis forma minores et inculti, Hesperides
cognominati, in quorum finibus sunt qui velint Nyli
fontem esse. Hos contra dicunt insulas esse Gorgadas, olim
Gorgonum seu Hesperidum domos. Hi tamen ab Hesperu
Cera promontorio terminantur, et frons incipit in occiduum
recte conversa, in qua Ethiopico iungitur Atlanticus Occeanus.
Huis frontis partem primam Ethiopes tenent, que sequitur
exusta et harenis obducta et a serpentibus occupata est, cuius
in conspectu aiunt aliqui insulas esse quas Hesperidas dicimus.
In continenti vero ab harenis montem exurgere tante altitudinis
ut celum etiam penetrare videatur traditum est, cui ex opposito
Fortunatas insulas asserunt. Solitudini autem dicte proximi
sequuntur Simantopodes et inflexi lentis cruribus, qui potius
serpere quam progredi arbitrantur, deinde Pharusi, post
quos letiores apparent agri, quos inter Terote, Berini ac Ebores
habitant et Zegritarum, Getulorumque vagantium opera cognoscuntur,
quibus Atlanticus iungitur Occeanus finem faciens
Ethiopico.
EUBOICUM mare in Mediterraneo duplex est: aliud in Egeo,
aliud in Campano seu Tusco mari. Quod in Egeo, Euboee
adiacet insule, a qua denominatum est; quod autem in Tusco,
Cumarum Baiarumque alluit oram, ab Euboicis advenis et Cumarum
conditoribus nuncupatum.
EURIPUS maris est sinus in Egeo inter Euboeam insulam et
Boetiam seu Phocidem in longum artumque productus, quem

Torna all'inizio