Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 556


ARTICULUS 4
Utrum Angeli didicerint mysterium Incarnationis
per homines.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli per homines mysterium Incarnationis didicerint. Primo
per hoc quod habetur Ephes. 3, 9: «Ut innotescat Principatibus et Potestatibus
in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei».
2. Praeterea, superioris est illuminare et instruere inferiores. Sed quidam homines
quibusdam Angelis superiores sunt: quod probatur ex hoc quod dicitur
1 Corinth. 6, 3: «Nonne Angelos iudicabimus?». «Comparatione melioris facti»,
secundum Glossam. Ergo Angeli per homines illuminari possunt et instrui.
3. Praeterea, illi qui immediate a Deo recipiunt cognitionem, alios instruunt.
Sed apostoli immediate de mysteriis Ecclesiae a Dei Filio instructi sunt. Ergo
videtur quod de hoc etiam Angelos instruere possint.
4. Praeterea, Paulus dicitur ad tertium caelum raptus 2 Corinth. 2. Et exponit
quaedam Glossa tertium caelum, tertiam Angelorum hierarchiam. Sed illi qui
sunt in tertia hierarchia ascendendo, idest in summa, illuminant inferiores
Angelos. Ergo videtur quod Paulus inferiores Angelos illuminare potuerit.
5. Praeterea, Angeli cognitionem aliquorum accipiunt et per illuminationem et
per locutionem. Sed loqui etiam possunt inferiores superioribus. Ergo videtur
quod Angeli ab hominibus, etsi sint inferiores, cognitionem accipere possint.
SED CONTRA est quod Dionysius dicit, quod Angeli de nativitate
Christi primo edocti sunt, et per eos ad homines devenit. Ergo ipsi ab hominibus
non didicerunt.
Praeterea, mysterium Incarnationis a Prophetis est praenuntiatum. Sed revelationes
factae patribus et Prophetis, mediantibus Angelis a Deo processerunt, ut
sancti communiter dicunt. Ergo videtur quod ipsi praecognoverint mysterium
incarnationis, et non ab hominibus didicerint.

Torna all'inizio