Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 176


Non sum confessus culpas, non penituique,
Non ego que feci crimina multa lui.
Non testamentum, sicut mos exigit, ullum
De rebus recolo constituisse meis;
Heredem non institui succedere nobis
Qui queat, ut vindex sit necis ille mee.
Sic inconfessus, sic intestatus obire
Si videar, poterit dedecus esse michi.
Si pugnare volo, nequeo, quia non sinit etas:
Deficiunt vires, bellicus usus abest;
Si dabo terga fuge, quoniam contra fugientes
Quisque potest, animos Fulco resumet eo.
Ergo resistenti tota virtute resistam:
Audax audacis vim cohibere solet;
Eventus pugne dubius; victoria belli
De populo nimio non venit, immo Deo".
Hec dicens, baculo, manibus quem forte tenebat,
Fulconem, rabidum quem putat esse, ferit.
Ictus vibratus in levam concidit aurem,

Torna all'inizio