Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 16


inimici. Numquid hoc fuit commissum perdere puerum? Numquid hoc fuit creditum spoliare pupillum?
De throno Dei sententia prodeat, et virtus Altissimi rectum iudicium operetur, si dversus
ecclesiam tuam excellentiam decuit talia credere, si debuit ex hiis concepta credulitas in partum
prodire huiusmodi, ut verbis et scriptis exposita in publico compareret. Sed forsan hoc divina providentia
voluit, ut habeatur in posterum cautela securior ex proviso. Circa hominem siquidem alienum,
quem in sede patris tui, si tamen patris sedes dici debeat, que non successionis, sed electionis
iure defertur, erectum fuisse predixeras, tua prudenter adversus ecclesiam substitisset invectio, eo
quod veritas negata de publicis minus relinquit fidei de occultis. Nullum enim angulum latet imperii,
quod imperatore Henrico defuncto quidam olim Philippo, duci Suevie, ac quidam Ottoni
postmodum imperatori divisis voluntatibus adheserunt. Et licet idem Ph. nomen tuum primo pretenderit,
ad se postea convertit negotium, sic illud succedentibus prosperis suis utilitatibus applicans,
quod non iam de iure dubitabat imperii, sed spem ad occupationem regni Sicilie prorogabat,
L. quondam Warmaciensem episcopum ad hoc mittens. In hiis etiam tuo subsidio apostolice sedis
providentia non defecit, sic illi per memoratum C. cardinalem et nonnullos vassallos ecclesie resistens
in Marchia, quod conatus contrivit adversos et interdictus est hostibus etiam ad primos regni
fines accessus. Philippo tandem sublato de medio, Ottoni, quem omnium principium roborata
consensibus presentabat electio, nec expedivit nec licuit diadema imperii denegari, qui procul dubio,
ut scripsisti, subito factus ingratus, tergum non faciem vertit ecclesie, immemor receptorum.
Sed quamvis eam multis provocarit offensis, dissimulabat illas utcumque misericordis ecclesie patientia
consueta. Sed postquam ad tuam prorupit iniuriam, in te quasi pupilla oculi tactum contrarium
ferre non potuit, multas vias excogitans, quibus pleno remedio suo posset subvenire minori. O
quam proximus eras periculis! O quam paratus ad casum! Quapropter invocavit ecclesia illius auxilium,
qui superbis resistit et dat humilibus gratiam, qui imperat mari et ventis, et cessat tempestas;
qui deponit potentes de sede ac ponit humiles in sublimi. Invocavit etiam principum corda fidelium,
pusillos et magnos sollicitans, ut ei ad tui relevationem collapsi manum porrigerent adiutricem.
Obstitit tandem divina potentia ingrati conatibus, faciens in te cum ecclesia signum in bonum, ut
elato cadente tu surgeres et potente debilitato tu posses. Arguit enim illum sua malitia suaque aversio
increpavit, quoniam iusto Dei iudicio propria perdidit, qui avare cupiverat aliena; et tu, cui regni
tui vix extrema remanserant, illius omnino imperium obtineres. Hec utique salutis remedia cum
auxilio principum, divine providentie virtute preambula, tibi providit mater ecclesia, talia beneficia
puero contulit et adulto. Quid ultra tibi facere potuit et non fecit, de contingentibus nil obmittens,
et ea etiam, ad que non tenebatur adiciens? Miramur autem, quod in hiis tuos labores commemoras,
dicens te dubii casus facta secutum, qui vocatus ad certa, laborantibus aliis, in labores alterius
introisti, metens, que non seminasti, et colligens, que proculdubio non sparsisti. Denique in defuncti
fatigata persona, nostram tua non preterivit invectio, minus diligenter considerans, quod nos, qui
predecessori predicto, quoad utilitates tuas affectione plenaria succedentes, ad tui consummationem
honoris patenter astitimus et potenter, nostro in multis detraximus, ut tuo adiceremus honori, facti
quodammodo fame nostre prodigi, tue parci. Sed pro istis et aliis hac nobis retributione respondes,
quia dicis ius regibus Sicilie in electionibus prelatorum, sicut asseris debitum ex antiquo, nostris
constitutionibus minorari. Verum si scripta tua et genitricis tue manu sollicitudinis revolvisses, si
sanctorum etiam patrum constitutiones adverteres, non culpares ecclesiam circa defensionem ecclesiastice
libertatis, cum non debeat de prosecutione mordere iustitie, qui contendere nititur de abusu.
Asseris insuper nos preter formam communiter requisitam, te inconsulto, quibusdam ecclesiis regni
vacantibus prefecisse personas. Sed que sit illa forma nescimus, que pro certo nimis esset informis,
per quam apostolice sedis iudicium ex tue voluntatis arbitrio dependeret. Non tamen intendimus
promovere suspectos, dummodo non ultra notam suspicionis extendas, quam rationis tramites patiantur.
Tarentinum post hec archiepiscopum, quem apud te quasi a summo gratie in profundum
odii casus repentini mutatio sic deiecit, ut qui paulo ante quasi cor unum et anima una cum principe
censebatur, subito fur, subito proditor, subito tui sanguinis dictus sit obtrectator, non excludimus
a responso, mirantes quid in illum expetas ultionis, quem per subtractionem suorum et interdictum

Torna all'inizio