petere quam meruit, nec plus promittere quam persolvat. Et
dixit alter: hominem vituperari de vero est honor et honorari
de falso est dedecus, nec est alacritas que dilabitur ad
dolorem. Et dixit alter: quamquam semel evaseris ab errore,
non ob hoc revertaris ad eundem; nam, etsi adhuc bene tibi
contingeret, non tamen evaderes insipiencie notam. Et dixit alter:
a comunione hominum non potest quis totaliter excusari, sed
oportet in hoc adhibere moderamen. Et dixit alter: qui se
exercet in nocivis, quod proficit non advertit. Et dixit alter: non
potest aliquis nisi laboriosam ducere vitam, qui si non comedat
morietur, si plus aliquantulum quam expedit comedit, leditur;
si multum plus, egrotat; si minus debito sumat, esurit;
ideo difficile est hominem ita agere ut diu sanus existat. Et
dixit alter: nemo plus mundum istum quam venturum diligit
nisi cupidus, qui mavult venenum melle involutum quam utile
cibum. Et dixit alter: multum admiror illos qui, immundi,
mundos se credunt, seque veridicos esse qui mendaces sunt, et
sapientes qui sunt stulti. Et dixit alter: de forma exteriori pulcra
et interius turpi contentus esse non debes, nec de lingua dulci
et corde fallaci, nec de habente multam peccuniam et eam, ut
decet, expendere non audente; nec debes te de hiis que iam
desierunt commendare, nec de rege potente qui iniustus sit et
predator. Et dixit alter: qui in mundo isto fiduciam habet
|
|