mihi ad primum statum pertinere denarium, ad secundum centenarium,  
ad tertium millenarium, propter quod deus omnipotens, in  
primo statu bonum, in secundo melius, in tertio optimum, in primo  
opus perfectum, in secundo perfectius, in tertio perfectissimum,  
ostendere dignatus est, ut a minoribus incipientes ad maiora et digniora  
ferremur. Propter hoc igitur tempus illud ad mille annorum 
numerum protelari promittitur, quia omnis plenitudo iustitiae in illa  
sabbati requie consumanda, et totius perfectionis summa certis limitibus  
assignanda. Quod autem usque ad pentecosten, et non etiam  
usque ad octavum diem, cantari iugiter alleluia Pater et dux noster  
constituit, non habere terminum diem illum nec alicuius noctis tenebris  
obfuscandum, edocuit; ipsum diem esse de quo scriptum est:  
«melior est dies una in atriis tuis super millia». 
33. Hec de spiritalis doctrina sancti Patris breviter dicta sint,  
ut sciamus illum, sicut verbis, ita quoque operibus et institutionibus  
propretasse, propter eos qui in statu tertio sub disciplina eius  
erudiendi erant, habituri et ipsi proprium tempus, sicut et ceteri 
electorum ordines, qui illos in temporibus precesserunt. De reliquo  
mihi nemo molestus sit in exponendis aliquibus capitulis eius,  
que absque dubio spiritaliter intelligi possunt, ut ea que scripta  
sunt emendare et ordinare sufficiam. Illud autem de tertio statu  
pretermittendum non est, quod nullus mihi adhuc occurrit locus 
in Scripturis autenticis, qui in hoc tertio statu spiritaliter solvi  
nequeat, et qui mistice in hoc articulo interpretari non possit.  
Ut autem hoc melius pateat, a radice incipiamus. 
34. Legimus in Pentateuco Moysi, perfecisse Dominum  
in sex diebus opera sua, et septimo die requievisse ab operibus 
suis. Tipice sextus dies tempus istud sextum designat, in quo 
«pertransiture sunt omnes bestie silve», quas, inchoato illo sabbato  
quod in tertio statu affuturum est, collocari oportet «in cubiculis 
  |  
  |