eius filium inruunt. Quibus ille in Turingia occurrens, eos iuxta Albem fluvium
potentissime superavit, eisdemque petentibus pacem dedit. Huic Sigisberto de Hispaniis
adveniens Brunicheldis matrimonio iuncta est, de qua ille filium Childepertum nomine
suscepit. Rursumque Avares cum Sigisperto in locis ubi et prius pugnantes, Francorum
proterentes exercitum, victoriam sunt adepti.
11. Narsis vero de Campania Romam regressus, ibidem non post multum tempus
ex hac luce subtractus est. Cuius corpus positum in locello plumbeo, cum omnibus
eius divitiis Constantinopolim est perlatum.
12. Igitur Alboin cum ad fluvium Plabem venisset, ibi ei Felix episcopus
Tarvisianae ecclesiae occurrit. Cui rex, ut erat largissimus, omnes suae ecclesiae
facultates postulanti concessit et per suum pracmaticum postulata firmavit.
13. Sane quia huius Felicis fecimus mentionem, libet quoque nos pauca de venerabili
et sapientissimo viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum adseverat socium
fuisse. Denique hic de quo loquimur Fortunatus natus quidem in loco qui Duplabilis
dicitur fuit; qui locus haud longe a Cenitense castro vel Tarvisiana distat civitate.
Sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte grammatica sive rethorica seu etiam
metrica clarissimus extitit. Hic cum oculorum dolorem vehementissimum pateretur,
et nihilominus Felix iste ipsius socius pari modo oculos doleret, utrique ad basilicam
beatorum Pauli atque Iohannis, quae intra eandem urbem sita est, perrexere. In
qua etiam altarium in honorem beati Martini confessoris constructum propinquam habet
fenestram, in qua lucerna ad exhibendum lumen est constituta. De cuius oleo mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt. Ilico dolore fugato sanitatem,
|
|