Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

627


dubio peccaret, quia sic in eius peccatum consentiret, nec hoc est contra Augustinum,
qui dicit quod licet uti iuramento eius qui iurat per falsos
deos. Intelligitur enim de usu eius non tamquam acceptati, set tamquam
reprobati, set nichilominus in bonum ordinati, sicut deus utitur peccatis
aliorum, eliciendo ex eis aliquod bonum; puta ex persecutione tirannorum
elicit patientiam et coronam martirum. Non quod deus consentiat peccato,
set permissioni peccati, nec quod deus ordinet peccatum in bonum tamquam
in finem, cum peccatum sit privatio ordinis ac per hoc inordinabile sit in bonum
per se, licet per accidens ex uno peccato possint sequi multa bona. Set
deus ordinat peccatum per bonum secundum quod possibile est, scilicet per
iustitiam puniens culpam et ex peccato etiam elicit bonum sicut dictum est.
Unde Augustinus dicit ibi << Qui utitur fide illius quem constat iurasse
per falsos deos et hoc non ad malum, set ad bonum, non peccato illius se assotiat
quo per demonia iuravit, set bono pacto eius quo fidem servavit >> .
Ad secundum dicendum quod in periurio per verum deum non videtur
aliquod bonum quo alius uti possit sicut est in iuramento per falsos deos fides
iurantis. Et ideo si aliquis recipit iuramentum illius quem scit falsum
iurare tamquam persona privata, non iurantis nisi iuramentum reciperetur
ab eo, absque dubio periurus est, quia sicut dicit Augustinus in sermone de
periurio << Ille de suo periurio se interemit, set iste manum interficientis
impressit >> . Si autem aliquis recipit immo et exigit iuramentum huiusmodi
tamquam persona publica secundum quod exigit ordo iuris ad petitionem
alterius, non videtur esse periurus, quia ipse tunc iuramentum non exigit, set
ille ad cuius instantia, exigit, qui certe periurium incurrit. Unde beatus Augustinus
dicit in quodam sermone [de]decollatione beati Johannis baptiste
<< Fuit quidam homo innocens et fidelis a quo audivi quod narro.
Cum enim quidam sibi negasset quod ei accomodaverat vel quod sibi debebatur,
commotus ille provocavit eum ad iusiurandum. Ille igitur iuravit
et iste perdidit. Dicebat ergo in ipsa nocte se ad iudicem raptum fuisse et
ab eo interrogatum fuisse hiis verbis Quare provocasti hominem ad iurationem
quem sciebas falsum esse iuraturum? Respondit ille «Negavit michi
rem meam». Et iudex «Melius erat ut rem tuam perderes quam ut animam
eius falsa iuratione perimeres». Prostratus igitur tam graviter iussus est cedi
ut dorso eius evigilantis plagarum vestigia apparerent. Set indultum
est ei postquam emendatus est >> . Ad tertium dicendum quod si ille qui accipit
pecuniam ad usuram ab aliquo persuadet ei quod mutuet suam pecuniam
ad usuram, non parato alias ad usuram mutuare, absque dubio peccaret tamquam
peccati consentiens. Set si aliquis propter aliquod bonum utitur malitia
usurarii sibi displicenti, accipiens ab eo mutuum ad usuram, non peccat.
Licet enim malitia non sit ordinabilis in bonum per se, potest tamen ordinari

Torna all'inizio