Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 346


3. Praeterea, synderesis in daemonibus non est extincta: alias vermem conscientiae
non haberent: sed actus synderesis est remurmurare malo; hoc autem
bonum est. Non ergo omnis eorum actus malus est.
4. Praeterea, Iac. 1 dicitur, quod daemones credunt et contremiscunt. Sed
utrumque horum bonum est. Ergo eorum aliquis bonus est actus.
5. Praeterea, omni actu peccati aliquis in malitia crescit, et in merito maioris
poenae. Si ergo daemones omni actu suo peccant, videtur, quod poena eorum in
infinitum crescat, cum obstinatio reatum poenae non tollat: aliter enim ex sua
malitia commodum reportarent. Ergo poena eorum in infinitum crescit, quod
est inconveniens.
SED CONTRA, Augustinus, dicit: «Daemones
nec mala voluntate carere possunt, nec poena». Sed ex mala voluntate nunquam
procedit nisi actus malus. Ergo videtur quod omnis eorum actus malus sit.
Praeterea, sicut Angeli per conversionem effecti sunt boni, ita daemones per
aversionem facti sunt mali. Sed Angeli beati malum facere non possunt, ut prius
dictum est. Ergo nec daemones bonum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in daemone est natura bona a Deo creata, sed
voluntas mala: cuius malitiae ipsi sunt causa; et ideo omnis actus naturae
eorum bonus est, sed actus voluntatis eorum est malus. Actum autem malum
contingit esse dupliciter; aut quantum ad substantiam actus, sicut malus actus
voluntatis est fornicari vel mentiri; aut quantum ad modum agentis, sicut cum
quis appetitu laudis dat eleemosynas. Possunt ergo daemones aliquem bonum
actum ex genere facere, nullo tamen modo bona voluntate: cuius obstinationis
ratio diversimode assignatur.
Quidam enim dicunt, quod liberum arbitrium Angeli medium est inter divinum
et humanum in hoc quod divinum immobile est ante electionem et post, humanum
vero mobile ante et post; angelicum vero mobile ante sed immobile post.
Sed haec ratio supponit illud cuius causa quaeritur, scilicet immobilitatem post
Angelorum electionem. Et praeterea secundum hoc non posset assignari ratio
confirmationis et obstinationis hominum defunctorum.
Alia ratio assignatur, quia cum Angelus sit indivisibilis, ad quodcumque se convertit,
totaliter convertitur. Sed haec videtur insufficiens: quia quamvis sit indivisibilis
in essentia, est tamen divisibilis virtute, secundum quod virtus eius ad
multa se extendit, et hoc est secundum obiecta; et secundum quod magis et

Torna all'inizio