Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 7


vix pater eodem dignum principatu censuerat. Huic igitur, quando
iam alius nullus supererat, regium diadema pater imposuit regnique
fecit participem. Nec multo post ipse tum immensis attritus
laboribus, tum ultra quam bona corporis exigeret valetudo
rebus assuetus veneriis, immatura senectute consumptus, cessit in
fata. Cui succedens Willelmus eius filius, quem adhuc vivens
regem fecerat, palatium ac thesauros optinuit regnique curam
suscepit. Eo tempore regnum Sicilie strenuis et preclaris viris
habundans, cum terra marique plurimum posset, vicinis circumquaque
gentibus terrorem incusserat summaque pace ac tranquillitate
maxima fruebatur.
Verum, brevi temporis interiecto spatio, sic tranquillitas omnis
elapsa repente disparuit, ut facile quidem ex hoc intelligas regnorum
fortunam ac statum virtuti parere regnantium, tantumque regni
cuiuslibet gloriam ampliari posse non dubites, quantum in principe
virtutis esse cognoveris. Willelmus enim rex, cum patrie
solum potestatis, non etiam virtutis heres existerit, in tantam est
primum efferatus amentiam ut optimi patris acta contempneret,
suaque industria curie statum in melius reformatum, pessum iri
permitteret, unde et quos familiares pater habuerat, eos partim condempnavit
exilio, partim carcerum deputavit angustiis. Maionem
quoque barensem, humili ortum genere, qui cum primum in

1



5




10




15




20

Torna all'inizio