Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 528


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de subiecto originalis peccati; et circa hoc quaeruntur duo:
1. Utrum originale sit in essentia animae sicut in subiecto, vel in aliqua potentia
eius; 2. Utrum generativa prae aliis viribus infecta sit.
ARTICULUS 1
Utrum peccatum originale sit subiective in aliqua potentia
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod originale sit in aliqua potentia sicut in subiecto. Illud enim
quod est a corpore absolutum, et immateriale, non unitur corpori nisi mediante
aliquo materiali. Sed anima rationalis absoluta est a materia, et immaterialis,
ut in 3 De anima Philosophus probat. Ergo oportet quod uniatur
corpori mediantibus potentiis sensitivae et nutritivae partis, quae sunt materiales,
et organis affixae. Sed peccatum originale transit in animam ex hoc quod
corpori coniuncta est. Ergo per prius invenitur in potentiis sensitivae et nutritivae
partis.
2. Praeterea, originale per originem traducitur. Origo autem humanae naturae
est per actum generativae potentiae. Ergo in ea primo et principaliter est originale
sicut in subiecto, et non in essentia animae.
3. Praeterea, concupiscentia, sive habitualiter sive actualiter sumatur, ad vires
sensitivas pertinet. Sed in praecedenti distinctione Magister dixit, originale
esse concupiscentiam. Ergo est in potentiis illis sicut in subiecto, et non in
essentia animae.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit, omne peccatum in
voluntate est. Sed originale peccatum est. Ergo in voluntate est. Voluntas autem
potentia est animae. Ergo est in potentia sicut in subiecto.
5. Praeterea, poena respondet culpae. Sed poena originalis, scilicet carentia
divinae visionis, est in ratione. Ergo et peccatum originale. Ratio autem potentia
quaedam est. Ergo originale etc.
SED CONTRA, per originale omnes potentiae animae inficiuntur. Sed potentiae
non uniuntur nisi in essentia. Ergo originale per prius essentiam respicit.
Praeterea, originale est culpa et infectio naturae. Sed ad naturam per prius
comparatur essentia quam potentia; quia essentia est pars essentialis naturae.
Ergo in ea originale principaliter est.

Torna all'inizio