dentibus, scindens ventrem suum, et mortuus est homo.
Aper etiam cum letaliter vulneratus esset, mortuus est cum
eo. Et cum transiret ibi lupus, vidit aprum, ceruum et hominem
mortuos et gauisus est, et dixit in corde suo: Debeo
conseruare hec omnia que inueni, vt sint mihi conseruata pro
temporibus necessitatum, nec valebo de eis gustare hodie, sed
sufficit mihi nunc rodere cordam arcus. Et accedens ad arcum
cepit rodere cordam, que prorupta subito percussit eum in
tramite, et mortuus cecidit.
Induxi vero hanc parabolam, vt scias quoniam non est bonum
semper congregare diuitias et non vti eis, nec comedere
et gaudere cum eis. Et ait vxor ei: Vere dicis. Verum tamen
habeo quantitatem zizaniorum que sufficit tribus vel
quatuor hominibus, et surgens tempestiue procurabo parare
eas pro quibus volueris. Mane vero surrexit mulier, et acceptis
zizaniis excorticauit eas, et exposuit soli, suo puero precipiens
vt eas custodiret ab auibus et canibus. Et cum recederet
inde mulier, venit canis domus, puero non vidente, et comedit
de eis quantum voluit; vltimo vero minxit super residuum.
Et videns hec, mulier despexit eas vt fieret de eis
aliquid cibi, et accipiens eas, iuit ad plateam vt cambiret
eas pro zizaniis non excorticatis equaliter. Et me vidente, hoc
audiui a quodam circumstante qui dixit ad alium: Ecce quare
hec pro non corticatis dat zizanias corticatas? hoc non nisi
pro aliqua causa.
Sic quoque dico tibi de isto mure, quem tu dicis saltare
super canistrum inter omnes socios suos: Non est hoc nisi
ex maxima causa. Nunc vero affer mihi ligones et picones, et
perfodam in cauernam suam, et videbo secretum illius muris.
Et apportauit ei heremita. Ego autem, miser testudo, audiens
|
|