Andreas Strumensis: Passio Arialdi

120


fundebat precem. Exeuntes enim a domo singillatim privatimque
orando incedebamus, donec populi tumultum transissemus. Quo transito,
psalmos cantabamus reciproce, quos vero incipiebat ipse. Et hoc donec
agebamus quousque ecclesiae ianuis proximi essemus ad quam pergebamus.
Tunc, relicta psalmodia eiusque parte ultima memoriae tradita,
quos ad laudem illius sancti pertinere cantus vel hymnos sciebat, sumebat
sic quidem dicendo moderate lenique voce, ut, quod dicebat, possemus
audire atque cum eo dicere. Et cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus
altare. Quo venerabiliter adorato, si dies sollemnis vel paschalis
non esset, utraque genua in terram ponebat, manus expandebat, oculos in
caelum figebat, et sic in crucis modo ante altare stans, pro Romano summo
pontifice atque pro pace, pro salute universalis ecclesiae ac pro eius adversariorum
conversione et pro ceteris huiusmodi utilitatibus multis Deum
exorabat cum gemitibus et lacrimis. Nos vero, post ipsum procumbentes,
quod dicebat audiebamus et respondebamus. Tunc demum silenter paululum
orabat idque unicuique nostrum agere sinebat. Denique se erigebat,
altare honorifice adorabat et nobiscum iam regrediendo dicebat: Angelum
pacis et gratiae dona nobis, Domine Deus noster.
Et tunc ibi psalmos dicere
in ecclesiae exitum incipiebat, ubi eosdem in ingressum reliquerat. Cumque
ad aliam veniremus ecclesiam, hoc in ea agebamus quod in alia feceramus.
Et notandum quod, in loco quo psalterium finiebat, in eodem protinus
idem incipiebat, etiamsi praeter psalmos tres minime ei de exordio
tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper debere inter psalmodiam
esse.
19. Peractis igitur novem annis in exercitio tam grandi atque admirabili,
ventum est ad decimum, in quo pervenit ad votum diu nimis optatum.
Nam sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum quemlibet se Deumque
cerneret pure diligentem, magna cum prece deposceret dicens: << Obsecro

Torna all'inizio