| 6. Premissis igitur pro Vualperto legatis pacem implorat.
 Quam cum non inpetraret direxit Litulfum cum exercitu
 suum ex coniuge altera filium. Oderant autem conpatriote
 regem Berengarium propter nimiam uxoris tenaciam, que
 Vuilla dicebatur, et suam ex parte seviciam. Ideoque destitutus
 a suis properanti hosti minime valuit congredi, set
 ingressus quodam inexpugnabile municipium resedit
 invalidus. Cum vero exploraret universa Litulfus, quidam
 familiares Berengarii milites fidem debitam simulantes promissa
 securitate foras eductum hostium manibus tradiderunt.
 Revera  inimici hominis domestici eius  . Intuitus autem
 eum Litulfus ait: "Consule tibi rex, et humiliare magno Ottoni
 augusto. Si non feceris, ipsum te ledis". Cumque humiliter
 responderet, rursus infit: "Absit a fide mea, ut vincam
 perfidia, qui viribus superare contendo. Cave rex amodo ab
 huiusmodi pseudomilitibus". Sic fatus absolvit eum, deinceps
 strenue cuncta ministrans. O pia hostilitas et hostilis
 | 
 |