Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 188


omnium amatorum ut, eorum concupiscencie desiderio estuante,
magna sibi et impossibilia inconsulto calore promittant. Putat
tamen Achilles, de suorum confisus gloria meritorum, quod si amplius
Grecorum iuuare negauerit, quod Greci sibi consenciant de recessu
et quod, Troye obsidione deserta, ad propria remeabunt.
Propter quod reges et principes Grecorum, consenciente Palamide,
Achilles ad colloq<i>um conuocauit. Quibus conuenientibus,
Achilles hec uerba proposuit inter eos: "Amici reges, duces, et
principes, vos omnes qui mecum vna presentis guerre sarcinam tamquam
communes principes insimul supportamus, vnde nos tam inconsulte
deliberacionis spiritus instigauit ut pro vnius hominis,
scilicet domini Menelay, recuperanda uxore, uidelicit domina
Helena, dimissis regnis nostris ab aliis lacerandis, nostra eciam
patria, uxoribus nostris et filiis, in terram accesserimus alienam, pro
cuius recuperacione iam fecerimus prodigaliter tot graues expensas,
personas nostras morti subiecerimus et laboribus infinitis,
cum iam de nobilibus nostris et militibus fortibus et robustis multi
sint morti traditi qui forte nobiscum adhuc hodie in eorum incolumitate
uigerent, et ego in multis uulneribus iam receptis a me multum
cruoris mei amiserim, et non sint multi dies quod in morte
Hectoris receperim tale uulnus ex quo nunquam amplius posse
uiuere confidebam? Nunquid Helena tanti pretii est quod pro eius
recuperacione mori nobiles tot contingat? Sane sunt in diuersis
mundi partibus multe nobiles mulieres de quibus non tantum vnam
uerum duas uel plures potest rex Menelaus sibi eligere in uxorem
pro qua tot subire labores totam Greciam necesse non esset. Nec
enim leue est Troyanos sic de leui posse deuinci, cum ipsi
fortissimam habeant ciuitatem et infinitis pugnantibus militibus
et peditibus communitam. Et cum iam ex eis fortissimum Hectorem
morti dederimus et nobiles multos ex eis, potest nobis amodo
abunde reuera sufficere ut in honoris nostri laude ad propria redeamus.
Nec si dimittimus Helenam irrecuperatam, non multum

Torna all'inizio