Ad tertium dicendum, quod Avicenna ponit, quod mundus factus est a Deo
mediantibus Angelis; unde ponit quod spiritui angelico materia obedit ad
nutum, et per consequens animae inquantum Angelis assimilatur. Haec autem
repugnant fidei, et dictis aliorum philosophorum, qui dicunt, quod Angeli non
possunt in haec inferiora effectum aliquem nisi mediante motu caeli: quod
etiam repugnat fidei quantum ad aliqua quae possunt Angeli facere utendo virtutibus
rerum naturalium in movendo inferiora, ut patet ex 2 lib. dist. 8, qu. 2,
art. 5. Unde in hoc non est standum auctoritati Avicennae.
Ad quartum dicendum, quod Christus etiam miracula sanitatis non poterat
facere virtute humanitatis, sed Divinitatis sibi coniunctae.
Ad quintum dicendum, quod lignum vitae non poterat immortalitatem conferre
principaliter; sed removebat quoddam ex quo sequitur corruptio, scilicet extraneitatem
a cibo assumpto, ut in 2 lib., dist. 19, dictum est.
Ad sextum dicendum, quod quamvis Moyses non affligeretur ex ieiunio quadraginta
dierum, quia vires sensibiles suspensae erant propter contemplationem
Dei; tamen calor naturalis agebat, et fiebat deperditio, quamvis non tanta; quia
quando vires intellectivae vehementer contemplantur, etiam vires naturales in
suis actibus impediuntur. Vel si nulla fiebat consumptio, hoc non fuit nisi virtute
divina per miraculum.
|
|