Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 124

Liber II


Ea enim faciliora nobis existimamus, quae ab aliis nostra aetate facta cognoscimus. Habet autem utrunque hoc genus cum in principio ea quae lectores attentos reddere solent, tum in tota epistola digressiones quasdam, quibus animi recreari et quasi renovari ad legendum possint, praesertim si longior epistola futura sit. Nam quum ipsa perdifficilis severaque sit, habeat extrinsecus aliquid necesse est, quod ad legendum animos alliciat et pene attrahat. In hoc autem universo genere levissima ac facillima sunt, quae de moribus disputant. Nam et latissime patent atque ad omnes pertinent et liberius tractari possunt, quippe quae verbis constent usitatioribus campumque habeant ampliorem. In his tamen superior etiam servanda ratio est. Ac de duobus quidem illis generibus satis in praesentia dictum sit, quae quoniam et ad alias magis disciplinas pertinebant et praeceptio nem communem habebant, coniuncte mihi tractanda esse censui. Nunc ad alia singillatim genera descendemus.
De negotioso sive activo epistolarum genere.
Cap. XIIII.
Sequitur id genus, quod in negotiis positum esse diximus: quod vel activum vel negotiosum appellari licet. Id in duo potissimum tempora distribuitur:

Torna all'inizio