notitia, cum milicia sua ad naues nostras disponet irruere, ignarus
nos circa sue urbis muros esse latentes. Eo igitur ad naues cum
suis milicibus accedente, ut ut potentis defensionis sibi a nobis repagula
opponantur, de alia medietate gentis nostre tres acies ordinentur.
Quarum prime presit dux Nestor in comitia suorum, secunde rex
Castor, et tertie rex Pollux, qui contra regem Laumedontem in hoc
loco litoris ubi nunc sumus uiriliter se opponant. Nos autem qui
erimus in furtiuis latibulis, ut iam dixi, aggrediemur urbem et sic,
Laumedonte rege cum sua milicia in medio nostrorum exposito,
facilius penam luet. Nam ad optata uotorum nostrorum pertingere
per salubriorem uiam non credo uelocius fieri posse. "
Placuit igitur consilium Herculis astantibus vniuersis, et quod
celeriter executioni mandetur uniuersaliter omnes probant. Mox
igitur rex Thelamon, rex Pelleus, Iason, et Hercules in comitiua
suorum equos ascendunt et armorum suffulti presidio bellicoso
sub noctis taciturnitate circa muros urbis Troye per loca latentia
tacitis insidiis se reponunt, reliquis aliis in litore remanentibus, qui
contra uenientem regem Laumedontem obice uirtuoso ad arma consurgant.
Solis igitur radiis terram illustrantibus, mane facto aurora
surgente, que noctis tenebras a facie terre deleuit, de Grecorum
aduentu tumultuosis relatibus Laumedontis regis aures implentur.
Quam ob rem uniuersos suos milites ortatur arma capescere et alios
ciues suos qui iuuentutis in flore bellicosis armis intendere non
pauescunt. Ordinatis igitur per regem ipsum cuneis armatorum,
venit et diuidit multos in ordinatione belli manipulos. Sicque non
aduertens hostium cecas et urbi uicinas insidias cum omni expeditione
suorum festinat ad litus. Greci uero qui in litore morabantur,
uidentes armatorum exercitus multo impetu confluentes in ipsos,
parantur ad prelium animosi, nulla stupefactione confusi.
Quare dux Nestor primus cum suis se offerens in conflictum bellum
aggreditur. Et prelio commisso asperimo inter utrosque, certatim
irruit unus in alium et odioso impetu alter in alterum aggreditur
intermixtim. Ex lancearum fractura fragor fit maximus. Perforantur
scuta et cassides auellunter; sonat in aere multus ensium
|
|