Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 64

libro II


in exordio sed est in narratione timenda, quoniam est contraria
brevitati. (5) Et vocatur iste color perifrasis.
42. (1) TRANSGRESSIO.
(2) Transgressio est, ut superius diximus, que aut perversione
aut traiectione verborum turbat ordinem naturalem. (3) Perversio
in ordine prepositionum attenditur, ut: 'Aures ad nostras'.
(4) In aliarum vero partium ordinatione laborat traiectio,
ut si dicam: 'Maioris laudis meretur preconia qui laborando
munus recipit quam qui repperit otiando'.
(5) Et hec exornatio in continuationibus, de quibus iam diximus,
valet multum quia, dum modo non inducat obscuritatem,
reddit orationem politissimam et perfectam. (6) Et vocatur isteronproteron.
43. (1) SUPERLATIO.
(2) Superlatio est locutio superans veritatem augendi vel minuendi
causa. (3) Et fit quandoque separatim, id est sine comparatione,
ut si dicam: 'Ab oriente usque ad occasum iam fama
tui nominis devolavit'. (4) Quandoque fit comparative sed hoc
tribus modis: fit enim causa similitudinis obstendende, ut: 'Corpore
niveum candorem, aspectu igneum ardorem assequitur';

Torna all'inizio