quam enim in hoc seculo fuit nisi unus, scilicet beatus Franciscus,
cui Christus ad similitudinem sui V plagas impresserit. Nam,
sicut dixit michi frater Leo, socius suus, qui presens fuit, quando
ad sepeliendum lavabatur in morte, videbatur recte sicut unus
crucifixus de cruce depositus. Ideo optime congruere sibi potest
quod dicitur Apoc. I: Vidi similem filio hominis. In quibus autem
fuerit similis, quia alibi scripsi, ideo hic taceo, quia ad alia dicenda
festino. Et quia male sonare videtur ut homo similis Deo
dicatur, presertim cum Scriptura dicat: Deum homini non equabo,
Iob XXXII, audiant quid iterum alia Scriptura dicit: Quoniam
quis in nubibus equabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei.
Et iterum prima Io. III: Karissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum
apparuit quid erimus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes
ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
De Ycilino vero sciendum est quod in multis malitiis et
crudelitatibus diabolo fuit similis. Unde non sine causa Dominus
Iudeis dixit, Io. VIII: Vos ex patre diabolo estis et desideria
patris vestri vultis facere.
De auxiliatoribus quos habuit imperator post depositionem ad obsidendum
Parmam.
Porro post Ycilinum in adiutorium Friderici venerunt multe
gentes, ut Regini, Mutinenses, qui erant in civitatibus suis pro
imperio, Bergamenses etiam et alie civitates tam de Tuscia quam
de Lombardia et aliis partibus mundi, que cum Ecclesia non
erant. Et fuerunt cum eo et de Burgundia, et de Calabria et de
Apulia et de Sicilia et de Terra Laboris et Greci et Saraceni de
Nuceria et fere ex omni natione que sub celo est; et factus est exercitus
nimis grandis valde, Eze. XXXVII. Et poterat ei dici illud
Ys. IX: Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam. Et hoc
duplici ratione. Prima fuit quia cum tota gente sua non potuit
occuppare nisi illam stratam que vadit a Parma ad Burgum Sancti
Donini. Alia vero civitas nichil sentiebat de sua obsidione.
|
|