Anselmus Cantuariensis: Proslogion

106


deus, inde verius es omnipotens, quia nihil potes per impotentiam, et nihil
potest contra te.
Capitulum VIII.
Quomodo sit misericors et impassibilis.
Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es impassibilis,
non compateris; si non compateris, non est tibi miserum cor
ex compassione miseri, quod est esse misericordem. At si non es misericors,
unde miseris est tanta consolatio?
Quomodo ergo es et non es misericors, domine, nisi quia es misericors
secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum nostrum
sensum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros,
nos sentimus misericordis effectum, tu non sentis affectum. Et misericors
es igitur, quia miseros salvas et peccatoribus tuis parcis; et misericors
non es, quia nulla miseriae compassione afficeris.
Capitulum IX.
Quomodo totus iustus et summe iustus parcat malis; et quod iuste
misereatur malis.
Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus?
Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae

Torna all'inizio