Clara Assisiensis: Regula

Pag 2292


carissimae sibi in Christo matri et filiae dominae Clarae, abbatissae
Sancti Damiani Asisinatis, eiusque sororibus, tam praesentibus
quam futuris, salutem et benedictionem paternam.
Quia vos, dilectae in Christo filiae, mundi pompas et delicias
contempsistis, et ipsius Christi et eius sanctissimae matris sequentes
vestigia
, elegistis habitare incluso corpore, et in paupertate
summa Domino deservire, ut mente libera possitis Domino famulari:
nos vestrum sanctum propositum in Domino commendantes, votis
vestris et sanctis desideriis libenter volumus affectu paterno favorem
benevolum impertiri.
Eapropter vestris piis precibus inclinati, formam vitae et modum
sanctae unitatis et altissimae paupertatis quam vobis beatus
pater vester sanctus Franciscus verbo et scripto tradidit observandam,
praesentibus annotatam, auctoritate domini papae et nostra
vobis omnibus vobisque in vestro monasterio succedentibus in perpetuum
confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
Quae talis est]:
[Caput I - In nomine Domini incipit forma vitae sororum pauperum].
Forma
vitae ordinis sororum pauperum, quam beatus Franciscus
instituit, haec est: Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium
observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate.
Clara indigna ancilla Christi et plantula beatissimi patris

Torna all'inizio