De demone anglico appellato Granth c.81r.b
Rubrica XVIII
Scribit Gervasius in li. de Mira. et Mun. , in Anglia esse
genus demonum quod suo ydeomate Granth vocant, forme
aviculi, equi, pulli, nisi quod eius oculi forcius lucent. Dicitque
ipsum apparere in plateis, circa fervorem seu occasum
solis, quociens in urbe illa proximum incendium sit
futurum. Si vero nocturna pericula imminent, Granth veniens
canes provocat ad latrandum, sicque, multa fuga et
multiplicato latratu, de ignis custodia monuit convicinos.
|
1
5
10
|